Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 12: Versus 9

Sesac rex.Byssus cilicii vel gaudium cilicii. Byssus quidem subtilitatem significat: cilicium, quod fit de pilis caprarum, peccata. In bysso ergo cilicii, versutia diabolicae fraudis in persuasione peccati. Sesac Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus qui callide decipit et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos viros scientia spirituali et opere virtutis spoliat: et eos qui videbantur in Ecclesia decori, spoliatos secum in barathrum perditionis mergit.Clypeos.Salomon scuta aurea fecit, et custodibus domus suae tradidit, cum Christus spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiae ad plebem tuendam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam retrorsum abstrahit. Cum enim intendunt terrenis rebus, minusque curant de coelestibus, officio pristino et scientia nudatos quasi in domo propria opibus spoliatos relinquit. Tales vero cum se sensu spirituali privatos aspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quaerunt, quorum sonoritatem velut scutorum aereorum firmitatem contra hostes pro subjectis opponunt. Sed quanto aes auro vilius, tanto inferior est eloquentia verae sapientiae fructu. Unde:Ubi plurima verba, ibi frequenter egestasProv. 14..
(* Traductions européennes)